#Luc. XVII; Matth. XXIV; Marc. XIII
Tunc subdit Jesus generalem admonitionem: Attendite, ne graventur corda vestra curis hujus saeculi, ne superveniat in vos dies illa repentina, sicut in diebus Noe et Lot repentinus interitus tulit nescientes. De die autem illa et hora nemo scit, neque Filius, neque angelus, nisi solus Pater. Hic exclamat Arius: Non sunt aequales, qui novit, et qui ignorat. Hieronymus respondit in minori breviario super Psalmos: Humanitas Filii dicit se ignorare finem mundi. Quod Gregorius in Registro quasi exponens ait: Novit Unigenitus Dei horam judicii, sed non ex natura humanitatis. Tamen etiam sic exponitur: Non novit, subaudi, nobis, quibus expedit incertos esse, ut sic vivamus quasi in proximo judicandi. Vel Filius hic dicitur adoptione. Tunc duo erunt in agro, id est praelatorum, quidam boni, quidam mali. Unus assumetur, id est rapietur obviam Christo in aera, et alter relinquetur, id est non assumetur. Duae molentes in unum, una assumetur, et altera relinquetur. Quod de conjugatis dictum est, qui sunt in rota hujus mundi. Duo in lecto, unus assumetur et alter relinquetur. Quod de contemplativis, sive speculativis intelligitur. Et dixerunt ei: Ubi, Domine, scilicet assumentur? Et respondit: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae, id est ubi erit Dominus in corpore, congregabuntur aquilae, id est sancti, resurgendo innovati.